Arcana Coelestia (Potts) n. 3322

Previous Number Next Number See English 

3322. `Propterea vocavit nomen ejus Edom': quod significet inde quale ejus quoad bonum cui adjuncta doctrinalia veri, constat ex significatione `vocare nomen' seu vocare nomine quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; et ex repraesentatione `Edomi'; in Verbo passim memoratur Esau, tum quoque Edom, et per `Esau' ibi significatur bonum naturalis antequam illi nempe bono ita conjuncta sunt {1}doctrinalia veri, tum quoque bonum vitae {2}ex influxu e rationali; et per `Edomum' significatur bonum naturalis cui adjuncta sunt doctrinalia veri; at in opposito sensu significat `Esau' malum amoris sui antequam ei nempe amori sui ita {3}adjuncta sunt falsa, {4}et `Edom' malum illius amoris cum ei illa {3}adjuncta sunt pleraque nomina in Verbo etiam oppositum sensum habent, ut saepius ostensum, ex causa quia eadem quae fuerunt bona et vera in Ecclesiis successu temporis in mala et falsa per adulterationes varias {5}degenerantur: quod per Esavum et Edomum illa significentur, constare potest (c)ex his locis; [2] apud Esaiam, Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes e Bozra, honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui?...quare rubicundus quoad vestem {6}tuam, et vestes {7}tuae sicut calcantis in torculari? Torcular calcavi solus, et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus auxilians, et obstupui et nemo fulciens, et salvavit me brachium meum, lxiii 1-3, 5;

ibi quod `Edom' sit Dominus, manifeste constat; et quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini Naturalis {8}, patet, nam agitur de conjunctione boni et veri in Humano Domini, et de pugnis tentationum per quas illa conjunxit; (m)`vestes' ibi quod sint vera naturalis hominis, seu vera inferiora respective, videatur n. 2576, et `rubicundus' quod sit bonum naturalis, n. 3300; quod Dominus propria potentia per pugnas tentationum vera ibi conjunxerit bono,(n) describitur per quod `torcular calcavit solus, et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus auxilians, obstupui et nemo fulciens, et salvavit me brachium meum;' `brachium' quod sit potentia, n. 878: [3] in Libro Judicium, Jehovah, cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes stillarunt [aquas], montes defluxerunt, v 4, 5;

`egredi ex agro Edomi' paene simile significat ac apud Esaiam `venire ex Edom': pariter apud Mosen, Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis, Deut. xxxiii 2:

apud eundem, Video Ipsum, et non jam, conspicio Ipsum et non propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex Israele...et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir, hostium illius, et Israel faciens robur, et dominabitur de Jacobo, et perdet reliquum ex urbe, Num. xxiv 17-19;

ubi de Adventu Domini in mundum, Cujus Humana Essentia dicitur `stella e Jacobo, et sceptrum ex Israele'; `Edomus et Seir, quae hereditas' pro Divino Bono Divini Naturalis Domini; quod `fiet hereditas hostium illius' pro quod successurum loco illorum quae prius in Naturali fuerunt; dominum tunc super vera ibi intelligitur per quod {9}dominabitur super Jacobo, et perdet reliquum ex urbe'; quod `Jacobus' sit verum naturalis, n. 3305, et quod `urbs' sit doctrinale, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216; super haec dicitur `dominari' cum subordinata et subjecta sunt bono, et prius quam ita, vocantur hostes, quia continue repugnant, ut supra n. (x)3321 ostensum: [4] apud Amos, In die illo erigam tentorium Davidis collapsum, et obsepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, et aedificabo eam juxta dies aeternitatis, ut possideant reliquias Edomi, et omnes gentes, super quas vocatum est nomen Meum, ix 11, 12;

`tentorium Davidis' pro Ecclesia et cultu Domini, `reliquiae Edomi' pro illis qui in bono sunt intra Ecclesiam, {10}`gentes super quas vocatum est nomen Ipsius' pro illis qui in bono extra Ecclesiam; quod gentes sint qui in bono, n. 1259, 1260, 1416, 1849: apud Davidem, Super Edomum mittam calceum meum....Quis deducet me ad urbem munitionis? quis ducet me usque ad Edomum? nonne Tu Deus? Ps. lx 10-12 [A.V. 8-10];

`Edomus' pro bono naturalis; quod sit bonum naturalis, patet ex significatione `calcei' quod sit infimum naturale, n. 1748: [5] apud Danielem, In tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo quasi procella irruet in eum rex septentrionis cum curru,...et inundabit, et penetrabit; et cum venerit in terram decoris, multi corruent; tu tamen eripientur e manu ejus, Edom et Moab, et primitiae filiorum Ammonis, xi 40, 41;

agitur ibi de statu ultimo Ecclesiae; `rex septentrionis' pro falsis, seu quod idem, pro illis qui in falsis; `Edom' pro illis qui in simplici bono, quod est bonum quale apud eos qui externam Ecclesiam Domini {11}constituunt; pariter `Moabus et filii Ammonis,' n. 2468, et quia uterque, nempe Edomus et Moabus, significant illos qui in bono naturali, ideo multis in locis uterque simul {12}nominatur, sed differentia est quod `Edomus' sit bonum naturalis cui {13}adjuncta doctrinalia veri, `Moabus' autem bonum naturale, quale etiam apud illos apud quos non conjuncta sunt; illi et hi externa forma apparent similes, sed non interna. [6] Inde nunc patet cur dictum, Quod non abominarentur Edomitam, quia frater, ne Aegyptium quia peregrini in terra ejus fuerunt, Deut. xxiii 8 [A.V.7];

quia per `Edomitam' significatur bonum naturalis, et per `Aegyptium' vera ejus quae sunt scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, ideo in bono sensu uterque nominatur. Inde etiam patet cur Jehovah ad Mosen dixerit, Quod non miscerent manus cum filiis Esavi, et non daretur filiis Jacobi e terra eorum usque ad vestigium volae pedis, Deut. ii 4-6. [7] In opposito autem sensu per Esavum et Edomum repraesentantur illi qui deflectunt e bono per id quod prorsus contemnant verum, nec volunt ut aliquid veri fidei {14}adjungatur, quod principaliter fit ex causa amoris sui, quare in opposito sensu per Esavum et Edomum significantur illi; quod etiam repraesentatum est per quod Rex Edomi cum populo numeroso ac manu forti exiret, et renueret permittere Israeli transire per terminum suum, Num. xx 14-22;

hoc malum, nempe amoris sui, quod tale {15}sit ut non admittat vera fidei, ita nec doctrinalia veri, variis in locis in Verbo per `Esavum et Edomum' describitur, et simul status Ecclesiae cum talis fit; ut apud Jeremiam, Contra Edomum,...num nulla amplius sapientia in Temane? num periit consilium ab intelligentibus? num putida facta est sapientia eorum? fugite, averterunt se, profundarunt se ad habitandum, habitatores Dedanis, quia calamitatem Esavi adducam super eum;...Ego denudabo Esavum, revelabo occulta ejus, et abscondi non possit, devastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus;...relinque orphanos tuos, Ego vivificabo, et viduas tuas, super Me confidant;...erit Edomus in vastitatem, omnis qui transit praeter eam, obstupescet et sibilabit super omnibus plagis ejus, xlix 7, 8, 10, 11, 17 seq.:

[8] apud Davidem, Dicunt...Non memoretur nomen Israelis amplius, quia consultant corde una, super te foedus {16}pangunt tentoria Edomi, et Jishmaelitae, et Moabus, et Hagraei, Ps. lxxxiii 5-7 [A.V. 4-6]:

apud Obadiam, Sic dixit Dominus Jehovih Edomo, Ecce parvum dedi te in gentibus, contemptus tu valde; superbia cordis tui decepit te, habitans in fissuris petrae, altitudine sedis tuae, qui dicis in corde tuo, Quis detrahet me in terram? Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas posueris nidum, inde detraham te....Quomodo perquisiti Esau, investigata abdita eorum,...Nonne in die illo perdam sapientes ex Edomo, et intelligentes e monte Esavi? Ut consternentur fortes tui Teman, et exscindatur vir de monte Esavi a caede. Propter violentiam fratris tui Jacobi operiet te pudor, et exscinderis in aeternum,...Erit domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, et domus Esavi in stipulam, et accendent eos, et consument eos, et non erit residuum domui Esavi,...et hereditabunt meridionales montem Esavi, (x)1-4, 6, 8-10, 18, 19, 21;

`Edom et Esau' ibi pro malo naturalis hominis ex amore sui oriundo, quod contemnit et rejicit omne verum, unde ejus devastatio: [9] apud Ezechielem, Fili hominis, pone facies tuas contra montem Seir, et propheta contra illum, et dic illi, Sic dixit Dominus Jehovih, Ego contra te mons Seir, et extendam manum Meam contra te, et dabo te vastitatem et devastationem,... quia est tibi inimicitia aeternitatis, et fluere facis filios Israelis super manus gladii, in tempore interitus eorum, in tempore iniquitatis finis,...quia dixisti de duabus gentibus, et de duabus terris, Mihi sunt, et hereditabimus eam, et Jehovah ibi est: et cognosces quod Ego Jehovah audiverim omnes contumelias tuas, quas dixisti contra montes Israelis,...vastitas {17}eris mons Seir, et omnis Edom tota, xxxv 2-5, 8-10, 12, 15; ibi manifeste patet quod `Edom' in opposito sensu sint illi qui contemnunt, rejiciunt et contumeliis afficiunt bona et vera spiritualia, quae sunt `montes Israelis': [10] apud eundem, Sic dixit Dominus Jehovih, Si non in igne zeli Mei locutus sim super reliquias gentium, et super Edomum totam, qui dederunt terram Meam sibi in hereditatem cum gaudio omnis cordis, cum contemptu animae, xxxvi 5;

similiter, `dare terram sibi in hereditatem' pro vastare Ecclesiam, {18}hoc est, bonum et verum quae sunt Ecclesiae: [11] apud Malachiam, Verbum Jehovae contra Israelem, Amavi vos, dixit Jehovah, et dicitis, In quo amasti nos? nonne frater Esau Jacobo? et amo Jacobum, et Esavum odio habeo, et pono montem ejus vastitatem, i 1-3;

ibi `Esau' pro malo naturalis quod non admittit verum spirituale quod est `Israel,' n. 3305, et doctrinale veri quod est `Jacob,' n. 3305, et propterea vastatur, quod est `odio habere'; quod non aliud sit `odio habere,' patet ab illis quae supra de Esavo et Edomo in bono sensu e Verbo allata sunt: cum autem verum non se {19}adjungi patitur bono, tunc de Jacobo vicissim dicitur, ut apud Hosheam, Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3, 4. @1 vera ejusdem$ @2 per influxum$ @3 conjuncta$ @4 at$ @5 degenerant$ @6 suam AI$ @7 ejus AI$ @8 i Ipsius$ @9 dominatur$ @10 i similiter$ @11 faciunt$ @12 memoratur$ @13 conjuncta$ @14 i ei$ @15 est$ @16 feriunt$ @17 erit I$ @18 i et illud apud hominem et se, ubi foret Ecclesia$ @19 conjungi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church