Arcana Coelestia (Potts) n. 3337

Previous Number Next Number See English 

3337. Continuatio de (t)Correspondentiis et Repraesentationibus

Quid correspondentiae et quid repraesentationes, constare potest ab illis quae prius dicta et ostensa sunt, quod nempe inter illa quae sunt lucis caeli et lucis mundi, sint correspondentiae, et quae existunt in illis quae sunt lucis mundi, sint repraesentationes, n. 3225; sed quid et qualis lux caeli, non ita homini notum esse potest, quia homo est in illis quae sunt lucis mundi; et quantum in his, tantum illa quae in luce caeli sunt, apparent illi ut tenebrae ac ut nihil: hae binae luces sunt quae omnem intelligentiam hominis faciunt, 2 {1}influente vita: imaginatio hominis non est nisi quam (t)formae et species talium quae visu corporis ceperat, mirabiliter variatae, ac ut ita dicam modificatae; imaginatio autem interior seu cogitatio ejus, nec est nisi quam (t)formae et species talium quae visu mentis hauserat, adhuc mirabilius variatae, ac ut ita dicam modificatae: illa quae inde existunt, in se inanimata sunt, sed ex influxu vitae a Domino animata fiunt. @1 accedente$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church