3350. Ut pateat qualia sunt repraesentativa, licet adhuc unum exemplum afferre; audivi angelos interioris caeli perplures qui simul seu in consortio formabant repraesentativum; spiritus circum me non potuerunt percipere illud nisi ex quodam interioris affectionis influxu; chorus erat, in quo plures illi simul idem cogitabant, ac idem locuti sunt; per repraesentationes formabant coronam auream cum adamantibus circum caput Domini; quod fiebat simul per repraesentationum series citas, quales sunt cogitationis et loquelae, de quibus supra n. 3342-3344 dictum: et quod mirabile, tametsi perplures erant, usque tamen omnes sicut unus cogitabant et loquebantur, ita sicut unus repraesentabant, et hoc quia nemo ex se aliquid agere volebat, minus reliquis praeesse, ac ducere chorum; qui hoc facit, momento ex se dissociatur; sed se a se mutuo duci passi sunt, ita omnes in singulari et in communi a Domino: in tales convenientias perducuntur omnes boni qui in alteram vitam veniunt. [2] {1}Deinde auditi sunt chori perplures, qui {2}varia repraesentative exhibuerunt, et tametsi plures chori essent et plures in unoquovis choro, usque sicut unus agebant, ex forma enim variorum resultabat unum, in quo pulchrum caeleste. Ita potest universum caelum, quod ex myriadum myriadibus consistit, qui unum agunt, per quod in amore mutuo sunt, nam sic se duci patiuntur a Domino, et quod mirabile, quo plures sunt, hoc est, quo plures myriades qui caelum constituunt, eo omnia et singula distinctius et perfectius fiunt; et quoque quo interioris caeli angeli sunt, nam omnis perfectio crescit versus interiora. @1 Dein$ @2 i quoque$