3366. Vers. 2, 3. Et apparuit ad illum Jehovah, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo. `Apparuit ad illum Jehovah, et dixit significat ex Divino cogitationem: `Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te' significat quod non ad scientifica, sed ad rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri: `peregrinare in terra hac' significat instructionem: `et ero cum te' significat Divinum: `et benedicam tibi' significat quod sic incrementum: `quia tibi' significat bonum: `et semini tuo' significat verum: `dabo omnes terras has' significat spiritualia: `et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo' significat ita confirmationem.