3369. `Peregrinare in terra hac': quod significet instructionem, constat ex significatione `peregrinari' quod sit instruere, de qua n. 1463, 2025; et ex significatione `terrae' hic, quod sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua mox supra n. (x)3368; ita `peregrinare in terra hac' significat instructionem in illis.