3383. Vers. 6, 7. Et habitabat Jishak in Gerar. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa. `Habitabat Jishak in Gerar' significat statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda: `et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus' significat disquisitiones hominum de Divino Vero: `et dixit, Soror mea illa' significat verum rationale: `quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam' significat quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Bonum non reciperetur: `quia bona aspectu illa' significat quod facile recipi posset ex eo quod Divinum dicatur.