Arcana Coelestia (Potts) n. 3389

Previous Number Next Number See English 

3389. Vers. 8, 9. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam. `Factum quia prolongabantur ei ibi dies' significat statum receptionis: `et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit' significat doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus: `et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua' significat quod Divinum Bonum adesset in Divino Vero: `et vocabat Abimelech Jishakum et dixit' significat Domini perceptionem ex doctrina: `Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?' significat si Divinum Verum, non quoque rationale esset: `et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam' significat quod non reciperetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church