Arcana Coelestia (Potts) n. 339

Previous Number Next Number See English 

339. In praecedentibus tribus capitibus satis ostensum est quod per 'hominem et ejus uxorem' significata sit Ecclesia Antiquissima, sic ut non possit dubitari; et quia 'homo et uxor ejus' est Antiquissima Ecclesia, constat inde quod conceptus et partus ejus non fuerit alius. Antiquissimis familiare fuit nomina indere, et per nomina significare res, et sic instituere genealogiam; quae enim sunt Ecclesiae, similiter quoque se habent; unum concipitur et nascitur ab altero, et habet se ut generatio; quare commune est in Verbo talia quae Ecclesiae sunt, vocare conceptus, partus, prolem, infantes, parvulos, filios, filias, juvenes, et sic porro: prophetica iis sunt plena.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church