Arcana Coelestia (Potts) n. 3394

Previous Number Next Number See English 

3394. `Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?': quod significet si Divinum Verum non quoque rationale esset, constat ex significatione `mulieris,' hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; et ex significatione `sororis' quod sit verum rationale, de qua n. 3386; ita, `ecce mulier tua illa et quomodo dixisti, Soror mea illa?' significat quia Divinum Verum est, quod non possit {1}rationale esse. [2] Cum hoc arcano (t)ita se habet: spirituales quia non perceptionem habent sicut caelestes, non sciunt quod Divinum Verum fiat rationale verum apud hominem cum regeneratus est; aiunt quidem quod omne bonum et omne verum a Domino, at usque cum illa existunt in rationali illorum, autumant usque quod bonum et verum sit illorum, ita quasi ab illis, non enim separari possunt a proprio, quod hoc vult; cum tamen id apud caelestes se ita habet quod percipiant Divinum Bonum et Verum in rationali, hoc est, in rationalibus quae, a Divino Domini illustrata, sunt apparentiae veri, n. 3368, etiam in naturali, hoc est, in scientificis ac sensualibus, et quia caelestes in tali statu sunt, agnoscere possunt {2}quod omne bonum et verum a Domino influat, ut et quod perceptivum boni et veri sit quod illis communicatur et appropriatur a Domino, ac facit illorum jucundum, beatum et felix; (m)inde erat quod antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, in objectis singulis quae oculis videbant, non nisi quam caelestia et spiritualia {3}perceperint, n. 1409:(n) [3] quia hic de spirituali homine regenerato, qui Divinum Bonum in nova voluntate, (c)et Divinum Verum in novo intellectu, per regenerationem a Domino {4}accepit, et quia illi non in alia perceptione sunt quam si rationale esset, non posset esse Divinum, ut supra dictum, {5}ita si Divinum quod nihil commune haberet cum rationali, ideo hic dicitur, si Divinum Verum, non quoque rationale esset: (s)haec quoque causa est quod velint ut illa quae sunt fidei, simpliciter credantur absque aliqua intuitione a rationali, non scientes quod nusquam aliquid fidei, {6}ne quidem arcanissimum ejus, capiatur ab aliquo homine absque idea aliqua rationali, etiam naturali, sed quali, ille non novit, n. 3310 f.; per id quidem se tutari possunt adversus illos qui de omnibus et singulis ex negativo ratiocinantur num ita sit, n. 2568, 2588; at illis qui in affirmativo sunt de Verbo quod nempe credendum, est talis positio damnosa, sic enim possunt {7}cujusvis liberum cogitandi auferre, et conscientiam ligare etiam ad maxime haereticum, dominando sic super hominis interna et externa;(s) illa et haec sunt quae significantur per quod `Abimelechus dixit ad Jishakum, Ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?' @1 i verum$ @2 quod omnia et singula quae boni et veri sunt, a Domino influant, et sic Divina in se sint$ @3 perciperent$ @4 habet$ @5 et$ @6 etiam$ @7 cujusdem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church