Arcana Coelestia (Potts) n. 3398

Previous Number Next Number See English 

3398. `Ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum': quod significet quod adulterari potuisset et sic profanari, constat a significatione `cubare' quod sit perverti seu adulterari; a significatione `unius populi' quod sit aliquis ab Ecclesia, nempe spirituali, de qua n. 2928; a significatione `mulieris,' hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum, de qua supra; et a significatione `reatus' quod sit culpa profanationis veri; inde patet quod `ut parum cubaret unus populi cum {1}uxore tua, et adduxisses super nos reatum' sit quod Divinum Verum ab aliquo in Ecclesia facile potuisset adulterari, et {2}culpam profanationis veri sibi inducere. Supra n. 3386 dictum, quod quia Abrahamus bis Saram uxorem suam dixerit sororem, primum in Aegypto, et dein in Gerar apud Abimelechum, et quod Jishakus similiter Rebeccam mulierem suam dixerit sororem etiam apud Abimelechum, et quia tria illa in Verbo quoque memorantur, quod arcanissimum quoddam sit, cur ita; {3}ipsum arcanum in his in sensu interno patet, nempe quia per `sororem' significatur rationale, et per `mulierem' Divinum Verum, et quod rationale dictam, hoc est, `soror,' ne Divinum Verum quod est `mulier,' hic Rebecca, adulteraretur et sic profanaretur. [2] Cum profanatione veri ita se habet quod Divinum Verum nequaquam possit profanari quam ab illis qui prius id agnoverunt, illi enim primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum, et sic ei initiati sunt; cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur quando falsum et malum, inde verum quia illis adhaerescit, profanatur; ideo illi, apud quos hoc fit, in se continue habent quod damnat, ita sui infernum; infernales enim cum ad sphaeram ubi bonum et verum, approximant, ilico sentiunt suum infernum, nam veniunt in illud quod odio habent, consequenter in cruciatum; qui itaque profanarunt verum, habitant continue cum illo quod eos cruciat, et hoc secundum {4}gradum profanationis: quia ita est, summopere providetur a Domino ne Divinum Bonum et Verum profanetur; et providetur imprimis per id quod homo qui talis est ut non possit aliter quam profanare, detineatur tam procul ab agnitione et fide veri et boni quantum possit, nam, ut dictum, nemo profanare potest quam qui prius agnovit et credidit: [3] illa causa fuit quod posteris Jacobi, Israelitis et Judaeis, non detecta fuerint vera interna, ne quidem aperte dictum quod aliquid internum in homine esset, ita quod aliquis internus cultus sit, et vix aliquid de vita post mortem, et de regno caelesti Domini, seu Messiae quem exspectarunt; causa fuit quia tales erant quod praevisum, quod si illis detecta fuissent, non potuissent aliter quam illa profanavisse, non enim aliud voluerunt quam terrestria; et quia generatio illa talis fuit, et quoque talis est, permittitur etiam adhuc ut sint prorsus in incredulitate; si enim semel agnovissent, et dein recessissent {5}, tunc non potuissent aliter quam {6}inducere sibi omnium gravissimum infernum. [4] Illa quoque causa fuit quod Dominus non prius in mundum venerit, et interna Verbi revelaverit, quam cum prorsus nullum bonum, ne quidem bonum naturale, apud illos residuum {7}esset, tunc enim amplius non recipere potuerunt aliquod verum usque ad agnitionem internam, nam bonum est quod recipit, ita non profanare; {8}talis status erat qui intelligitur per plenitudinem temporum {9}, et per consummationem saeculi, etiam per ultimum diem, de quo (t)multis apud Prophetas: eadem etiam causa est quod nunc revelentur arcana sensus interni Verbi, quia hodie vix aliqua fides est, quia non aliqua charitas, ita quia consummatio saeculi est; [5] et cum haec, tunc revelari possunt {10}absque periculo profanationis, quia non interius agnoscuntur. Propter hoc arcanum est quod in Verbo memoretur de Abrahamo et de Jishako quod uxores suas in Gerare apud Abimelechum vocaverint sorores. Videantur porro illa quae prius de eadem re dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare possint qui agnoscunt, non autem qui non agnoscunt, minus qui non sciunt, n. 593, 1008, 1010, 1059: quid periculi a profanatione sanctorum et Verbi, n. 571, 582: quod qui intra Ecclesiam sunt, profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051: quod provideatur a Domino ne profanatio fiat, n. 1001, 2426: quod cultus fiat externus ne profanetur internus, n. 1327, 1328: quod teneantur in ignorantia, ne profanentur vera fidei, n. 301-303. @1 muliere$ @2 i sic$ @3 A has ipsum arcanum quodnam sit, ex his in sensu interno patet, nempe quia per sororem significatur rationale, et per mulierem Divinum Verum, et quod soror dicta ne Divinum Verum, quod repraesentatur per Rebeccam, adulteraretur, et sic prophanaretur. Cum prophanatione veri ita se habet, quod Divinum Verum nequaquam possit prophanari, quam ab illis qui prius id agnoscunt, illi enim primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum ac sic ei initiati sunt, cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur, cum falso et malo, inde quia adhaerescit verum falso et malo, nec separari potest, prophanatur, et etiam apud quos hoc fit in se continue habet illud quod damnat, proinde infernum infernales enim cum modo approximant ad caelum, hoc est, ad sphaeram ubi verum et bonum, illico sentiunt suum infernum; nam dum in sphaeram boni et veri, tunc in illud quod odio habent, veniunt, ita in ipsum odium, consequenter in cruciatum, ita qui$ @4 gradus$ @5 i ad Judaismum$ @6 in omnium gravissimum infernum se praecipitare$ @7 fuisset$ @8 id est quod$ @9 i in qua Dominus venit$ @10 quia periculum prophanationis non est, quia non agnoscuntur.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church