Arcana Coelestia (Potts) n. 3400

Previous Number Next Number See English 

3400. Quod `reatus' sit culpa seu imputatio peccati et praevaricationis contra bonum et verum, constare potest ab illis locis in Verbo ubi reatus nominatur, et quoque describitur; ut apud Esaiam, Jehovah {1}velit conterere Illum, et infirmavit; si posueris reatum animam Suam, videbit semen, prolongabit dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur, liii. 10;

de Domino: `ponere reatum animam Suam' pro peccato Ipsi imputato, ita pro culpa ab osoribus; non quod in se peccati aliquid derivaverit, ut auferret: apud Ezechielem, Per sanguinem quem effudisti, reatum habuisti, et per idola tua, quae fecisti, polluta es, xxii 4:

`effundere sanguinem' pro violentiam inferre bono, n. 374, 376, 1005, inde reatus: apud Davidem, Osores justi reatum habebunt, redimens Jehovah animam servorum Suorum; nec reatum habebunt, omnes confidentes Ipsi, Ps. xxxiv 22, 23 [A.V. 21, 22];

ita `reatus' pro omni peccato quod manet; [2] ejus separatio per bonum a Domino, est redemptio, quae repraesentata {2}quoque est per expiationem a sacerdote, quando obtulerunt sacrificium reatus, de quibus Lev. v 1-26 [A.V. v 1-19; vi 1-7]; vii 1-10; xix 20-22; Num. v 1-8, ubi etiam recensentur genera reatus, {3}quae sunt quod audiverint vocem maledictionis et non indicaverint: quod tetigerint immundum quodcumque: quod juraverint ad faciendum malum: quod peccaverint per errorem de sanctis Jehovae: quod fecerint unum de praeceptis quae non fieri debent: quod negaverint proximo suum depositum: quod invenerint amissum, et negaverint juraverintque in mendacio: quod cubuerint cum muliere quae ancilla mancipata viro, non redempta, nec manumissa: quod fecerint de omnibus peccatis contra hominem, praevaricando praevaricationem contra Jehovam. @1 Most translations have voluit as also AE 768, 900.$ @2 fuit$ @3 nempe$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church