3473. Quod Verbum in littera talia in se recondat, (t)spiritibus seu animabus quae in alteram vitam veniunt, saepius sistitur videndum; et cum hoc factum, aliquoties mihi datum est interesse, ut constare potest ab illis experientiis quae in Parte Prima, `De Scriptura Sacra Seu Verbo, quod Divina recondat, quae patent coram spiritibus bonis et angelis,' n. 1767-1776, et 1869-1879 allatae sunt, ex quibus hoc quod immediate sequitur, confirmationis causa {1}licet iterum referre. @1 i haec$