Arcana Coelestia (Potts) n. 3476

Previous Number Next Number See English 

3476. Inde sciri potest quomodo se habet cum Verbo; Verbum enim {1}a Domino datum est homini, etiam angelis, ut per illud sint apud Ipsum; nam Verbum est medium uniens terrae {2}cum caelo, et per {3}hoc cum Domino; sensus ejus litteralis est qui unit hominem cum primo caelo; et quia in sensu litterali est internus qui agit de regno Domini, et in hoc est sensus supremus qui agit de Domino, et hi sensus ordine sibi insunt, inde patet qualis unio per Verbum cum Domino est. @1 after homini$ @2 et caelorum$ @3 illum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church