Arcana Coelestia (Potts) n. 3492

Previous Number Next Number See English 

3492. `Fuit quod senuit Jishak': quod significet cum status adesset, constat a significatione `senescere' quod sit novi status praesentia, `senectus' enim in Verbo significat et exuitionem status prioris et induitionem status novi, et {1}hoc ex causa quia senectus est ultimum aetatis, cum corporea incipiunt exui, et cum illis amores qui sunt aetatis quae praecessit, et sic cum illustrari incipiunt interiora, nam remotis illis, illustrantur haec; tum quoque quia angeli, qui spiritualiter illa quae in Verbo percipiunt, non amplius senectutis alicujus ideam habent, sed pro illa ideam vitae novae, ita hic quod status adesset, nempe quod Divinum Rationale, quod per `Jishakum' repraesentatur, desideraret Naturale sibi correspondens, hoc est, quod Divinum etiam esset. @1 quidem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church