Arcana Coelestia (Potts) n. 3494

Previous Number Next Number See English 

3494. `Et vocavit Esavum filium suum majorem': quod significet affectionem boni naturalis seu bonum vitae, constat ex repraesentatione `Esavi' quod sit Divinum Bonum Naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322; et quia bonum naturalis est quod in affectione et vita apparet, ita est affectio boni naturalis seu bonum vitae quod hic per `Esavum' repraesentatur. {1}Affectio boni in naturali et inde bonum vitae est quod `filius major' {2}dicitur; at affectio veri et inde doctrina veri est quae `filius minor' {3}; quod affectio boni et inde bonum vitae sit filius major, hoc est, primogenitus, patet manifeste ex eo quod infantes omnium primo sint in bono, sunt enim in statu innocentiae, inque statu amoris erga parentes et nutricem, et in statu charitatis mutuae erga infantes socios, sic ut cuivis homini bonum sit primogenitum; hoc bonum in quod ita initiatus est homo cum infans, permanet, nam quicquid ab infantia imbuitur, {4}induit vitam, et quia permanet, fit bonum vitae; si enim homo absque tali bono quod ab infantia secum traxerat, foret, non foret homo, sed foret (x)magis ferus quam aliqua fera silvae; non quidem apparet quod adsit, quia omne id quod in infantili aetate imbuitur, hoc non apparet aliter quam sicut naturale, ut satis patet ab ambulatione, a reliquis motibus corporis, a moribus et decoris civilis vitae, tum ex loquela, et ex pluribus aliis; inde constare potest quod bonum sit `filius major,' hoc est, primogenitus, et inde quod verum sit `filius minor,' seu postea genitus, nam verum discitur non nisi quam in aetate puerili, adolescente et adulta. [2] Utrumque tam bonum quam verum quod in naturali seu externo homine, est `filius,' nempe filius rationales seu interni hominis, nam quicquid existit in naturali seu externo homine, hoc influit a rationali seu interno homine, et ex (c)eo quoque existit et nascitur; quod inde non existit et nascitur, non est vivum humanum, foret {5}sicut diceres quoddam sensuale corporeum absque anima: inde est quod tam bonum quam verum dicantur `filii,' et quidem filii rationalis; sed usque non est rationale quod producit et gignit naturale, sed est influxus per rationale in naturale, qui influxus est a Domino; inde Ipsius filii sunt omnes infantes qui nascuntur, et dein cum sapientes fiunt; quantum etiam tunc simul infantes sunt, hoc est, in infantiae innocentia, in infantiae amore in parentem, tunc Dominum, et in infantiae charitate mutua erga infantes socios, tunc proximum, tantum a Domino ut filii adoptantur. @1 In A the rest of this paragraph follows n. 3495, but has directions for insertion here.$ @2 est$ @3 i est$ @4 i hoc$ @5 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church