Arcana Coelestia (Potts) n. 3513

Previous Number Next Number See English 

3513. `Et edam': quod significet appropriationem ita, constat ex significatione `edere' quod sit appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3503; appropriatio fit cum per amoena et delectabilia insinuantur vera seu cognitiones boni et veri, in naturale, et cum haec vera adjunguntur bono ibi, tunc fit communicatio cum vero et bono rationalis, ita cum rationali; haec communicatio est quae vocatur appropriatio, nam sunt rationalis in naturali; quae enim in rationali sunt, se {1}habent ad illa quae in naturali, sicut particularia ad {2}communia; notum est quod ex particularibus existat commune, et quod absque particularibus non {3}existat aliquod commune;{4} commune particularium rationalis est quod sistitur in naturali; et quia commune est, sub alia forma apparet, et hoc secundum ordinem particularium constituentium ita secundum formam inde; si singularia et inde particularia boni caelestis et veri spiritualis sunt quae formant commune in naturali, tunc existit forma caelestis et spiritualis, et in quadam imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid caeli; at si singularia et particularia non sunt boni et veri, sed mali et falsi, quae formant communia in naturali, tunc {5}in imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid inferni. [2] {6}Talia sunt quae significantur per edere et bibere in Sacra Cena, ubi etiam per edere et bibere significatur appropriatio, nempe per `edere' appropriatio boni et per `bibere' appropriatio veri; {7}si bonum, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum formant internum seu rationalem hominem, et per hunc externum et naturalem correspondentem, tunc fit homo in particulari et communi imago caeli, proinde imago Domini'; at si contemptus Domini et boni ac veri fidei, {8}atque odium {9}erga proximum formant, tunc fit homo {10}in particulari et communi imago inferni; et magis cum simul hoc fit in sancto, inde enim profanatio; haec sunt, {11}quod, qui digne edunt et bibunt, illis vita aeterna approprietur, qui autem indigne edunt et bibunt, sibi mortem approprient. @1 i enim$ @2 commune$ @3 detur$ @4 i hoc$ @5 i quidem correspondent sibi mutuo, sed$ @6 haec$ @7 si bonum est, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum, quae per internum seu rationalem format externum seu naturalem, tunc fit homo in communi et in particulari imago caeli, proinde imago Domini;$ @8 et$ @9 in$ @10 in communi et in particulari$ @11 i quae significantur per illa verba$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church