3525. `Dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam': quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 3509; ex repraesentatione `Jacobi' quod sit naturale verum, de qua n. 3305; et ex repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; quod perceptio ex Divino Vero de naturali vero significetur, non ex naturali vero de Divino Vero, secundum apparentiam ex sensu litterae, est quia omnis apperceptio quae est naturali, est ex rationali, hic itaque quia praedicatur de Domino, ex Divino Vero Divini Rationalis.