Arcana Coelestia (Potts) n. 3550

Previous Number Next Number See English 

3550. `Ego Esau primogenitus tuus': quod significet quod crederet esse ipsum bonum naturale, constat ex repraesentatione `Esavi,' et a significatione `primogeniti' quod sit bonum, et quidem bonum naturale quod repraesentatur per Esavum; ita enim se habet cum vero quod est homini antequam regeneratus est, quod credatur esse ipsum bonum; qui perceptionem habent, illi sciunt quod non bonum sit, sed quod verum sub forma boni; at qui non perceptionem habent, non aliter sciunt: hoc quoque a sequentibus melius patebit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church