Arcana Coelestia (Potts) n. 3565

Previous Number Next Number See English 

3565. `Et benedixit illi: quod significet inde conjunctionem constat ex significatione `benedici' quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530; sed in hoc statu conjunctio non alia fuit quam quae n. 3563 descripta est; intima conjunctio fuit, sed non media, cum vero per `Jacobum' repraesentato, ita {1}per finem qui est intimum bonum qui fuit ut sic non aliter fieri potuerit; cum finis est, tunc primum est conjunctio intimorum cum extremis; media conjunctio successive venit; hoc operatur finis, nam in fine latet omnis progressio; Dominus enim per fines agit, et per illos intermedia successive in ordinem disponit; inde est conjunctio, quae significatur per quod `Jishak benedixit Jacobo.' @1 finis qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church