Arcana Coelestia (Potts) n. 3574

Previous Number Next Number See English 

3574. `Et accessit et osculatus est illum': quod significet praesentiam et unitionem, constat a significatione `accedere' quod sit praesentia, et ex significatione `osculari' quod sit unitio seu conjunctio ex affectione {1}, n. (x)3573; quod `osculari' id significet, patet etiam ab (x)aliis locis in Verbo, ut apud Davidem, Servite Jehovae in timore,...et osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira Ipsius, beati omnes confidentes in Ipso, Ps. ii [11,] 12;

ubi de Domino, Cujus Divinum Humanum est `Filius,' `osculari Ipsum' est conjungi Ipsi per amoris fidem: apud eundem, Misericordia et veritas occurrant, justitia et pax osculentur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10];

`justitia et pax osculentur' pro conjungant se: apud Hosheam, Locutus est Ephraim horrorem,...et reus factus est in baale; ...et nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis ipsis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos osculantur, xiii 1, 2;

[2] `Ephraim' pro intelligentia, hic propria, hoc est, {2}pro illis qui' non a Domino sapere se credunt et volunt; `fusile ex argento suo' pro bono falsificato'; `opus artificum totum' pro intelligentia propria; qui tales sunt, dicuntur (t)osculari vitulos, hoc est, magiam amplecti et ei se adjungere: in Libro Primo Regum, Jehovah dixit ad Eliam, Superesse feci in Israele septem millia, omnia genua quae non incurvaverunt se baali, et omne os quod non osculatum est illum, xix 18;

`osculari' pro {3}ex affectione se conjungere, ita colere. @1 i de qua mox supra$ @2 qui ex se$ @3 colere et ex affectione se conjungere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church