Arcana Coelestia (Potts) n. 3609

Previous Number Next Number See English 

3609. `Et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum': quod significet statum apperceptionis affectionis veri ex influxu per (t)Divinum Verum, constat ex repraesentatione `Rebeccae' quae vocavit et dixit, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini conjunctum Divino Bono ibi; ex repraesentatione `Jacobi' quod sit verum naturale seu affectio veri ibi, de quibus prius; et ex significatione `vocare ad illum et dicere ad illum' quod sit status perceptionis, de qua etiam prius, hic apperceptionis quia de Naturali {1}agitur. @1 praedicatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church