3621. `Si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth': quod significet quod non verum naturale illis associaretur, constat ex significatione `accipere mulierem' quod sit associari; et ex significatione `filiarum Heth' quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua mox supra n. 3620, seu quod idem, verum, nam verum absque affectione non conjungitur, n. 3066, 3336; haec quomodo se habent, constat ab illis quae mox supra de filiabus Heth dicta sunt.