Arcana Coelestia (Potts) n. 3631

Previous Number Next Number See English 

3631. Semel etiam prorsus ad vivum ostensum est quaenam et quales societates sunt, et quomodo influunt et agunt illae quae constituunt provinciam faciei, et in ejus frontis, genarum, menti et cervicis musculos influunt, et quomodo illae inter se communicant; utque sisteretur hoc ad vivum, effigiare illis licebat faciem variis modis per influxum; similiter quae et quales societates {1}influunt in labia, in linguam, in oculos, in aures; et datum quoque loqui cum illis, et sic plene instrui. Inde quoque constare potuit quod omnes qui in caelum veniunt, sint organa seu membra Maximi Hominis; et quoque quod caelum nusquam claudatur, sed quo (x)plures, eo fortior conatus, fortior vis, et fortior actio: tum quod caelum Domini sit immensum, et tam immensum ut omnem fidem superet; incolae hujus telluris sunt paucissimi respective, et paene sicut lacus respective ad oceanum. @1 i quae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church