Arcana Coelestia (Potts) n. 3636

Previous Number Next Number See English 

3636. Universalissimum est quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde omnis lux in altera vita; et quod angelis et spiritibus seu illis qui in altera vita sunt, nihil prorsus ex luce mundi appareat, et quoque quod lux mundi quae a sole, angelis non aliter sit quam caligo; ex Sole caeli seu a Domino est non modo lux, sed etiam calor; sed est lux spiritualis et calor spiritualis; lux coram oculis (c)eorum apparet sicut lux, sed habet in se intelligentiam et sapientiam, quia inde est; et calor sensibus illorum percipitur sicut calor, sed ei inest amor, quia inde est; quapropter etiam amor vocatur calor spiritualis, et quoque sistit calorem vitae hominis, et intelligentia vocatur lux spiritualis, et quoque sistit lucem vitae hominis: ex hac universali correspondentia derivantur reliquae; nam omnia et singula ad bonum quod est amoris et ad verum quod est intelligentiae, se referunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church