Arcana Coelestia (Potts) n. 3651

Previous Number Next Number See English 

3651. Quisque videre potest quod haec arcana contineant, et quod absque arcanis illis detectis, nusquam sciri possit quid illud, quod `qui in Judaea, fugient in montes'; et `qui super tecto domus, non descendet ad tollendum quid e domo'; et `qui in agro, non revertetur retro ad accipiendum vestem suam'; nisi sensus internus doceret quid significent et involvant, indagatores et interpretes Verbi potuissent in opiniones prorsus alienas abduci et dilabi; immo quoque illi qui Verbi sanctitatem corde negant, inde deducere quod talibus verbis solummodo fuga et evasio adventante hoste describeretur, proinde quod nihil sanctius inibi foret, cum tamen per illa Domini verba plene describitur status vastationis Ecclesiae quoad bona amoris et vera fidei; ut a sequente explicatione eorum verborum constare potest.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church