Arcana Coelestia (Potts) n. 3659

Previous Number Next Number See English 

3659. `Vocavit Jischak ad Jacobum': quod significet perceptionem qualis quoad bonum veri a Domino, constat a significatione `vocare ad aliquem' quod sit perceptio qualis, de qua n. 3609; ex repraesentatione `Jischaki' quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini: Rationalis, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; et ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Dominus quoad verum naturale, de qua n. 1893, 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599; hic autem et in sequentibus hujus capitis repraesentat `Jacob' bonum illius veri; inde patet quod per haec verba, `vocavit Jischak ad Jacobum' significetur perceptio qualis a Domino quoad bonum veri. [2] Quod `Jacob' hic repraesentet bonum illius veri, est quia nunc primogenituram Esavi tulerat, et quoque ejus benedictionem, et sic per illa induit personam Esavi, sed adhuc non amplius quam quoad bonum illius veri, quod, nempe verum', prius repraesentavit; omne enim verum, quodcumque et qualecumque sit, in se habet bonum, nam verum nisi ex bono non est verum, inde dicitur verum; per primogenituram quam tulit et per benedictionem, accepit id prae Esavo quod ejus posteritas succederet in promissionem factam Abrahamo et Jischako de terra Canaane, et sic quod per illum repraesentaretur Divinum Naturale Domini, sicut per `Jischakum' Divinum Rationale, et per `Abrahamum' Ipsum Divinum Ipsius; {1}ut itaque repraesentativum in unam personam caderet, permissum fuit ut primogenituram Esavo ita auferret, et dein benedictionem; inde est quod Jacob nunc repraesentet bonum naturalis, sed hic in principio bonum illius veri, quod, nempe verum, mox {2}prius repraesentavit. Adhuc quoque agitur de Esavo, ut in versu seq. 6-9 hujus capitis, ex causa ut bonum veri et verum boni interius Naturalis Domini repraesentaretur, quod per `Jacobum' adhuc non potest. Quid et quale est bonum veri, quod hic est `Jacob,' ex sequentibus constabit. @1 et sic$ @2 supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church