3663. `Surge': quod significet modo elevet illud bonum inde, constat ex significatione `surgere' quod involvat ubi dicitur, aliquam elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; hic elevationem a talibus quae significantur per `filias Canaan,' ad talia quae significantur per `filias Labanis,' de quibus sequitur.