3674. `Et misit Jischak Jacobum': quod significet initium existentiae, constat ex eo quod nunc ingrediatur Jacob repraesentare bonum veri, ita initium existentiae Divini Naturalis Domini; quae enim in sequentibus de Jacobo apud Labanem dicuntur, {1}continent illa; inde est quod `misit Jischak Jacobum' significet initium existentiae. @1 i in sensu interno$