3676. `Ad Labanem filium Bethuelis Aramaei': quod significet bonum collaterale, constat ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua etiam supra n. 3665; et ex repraesentatione `Bethuelis' quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865, 3665, ex quo sicut ex communi stirpe bonum quod per `Labanem' repraesentatur; quod Bethuel cognominetur hic `Aramaeus,' est quia per `Aram' seu Syriam significantur cognitiones boni et veri, n. 1232, 1234, 3249, de quibus hic agitur. [2] Verum externum ex quo bonum, quod hic est `Jacob,' non aliud est quam cognitiones, nam hae sunt vera quae omnium {1}primo hauriuntur, et quoque pro veris {2}habentur ab illis qui in initio regenerationis sunt: sed cognitiones non sunt vera in se, sed ex Divinis quae in illis sunt, quae cum {3}elucent, tunc primum fiunt vera; sunt interea modo sicut vasa communia, per quae et in quibus vera recipi possunt, sicut sint illa de quibus prius n. 3665 f.; et sicut sunt omnia scientifica quae primum discuntur. @1 primum$ @2 agnoscuntur$ @3 prodeunt$