3680. `Et miserit illum Paddanem Aram': quod significet initium existentiae per cognitiones illius boni, constat ex significatione `miserit illum' quod sit initium existentiae, de qua supra n. 3674; et ex significatione `Paddanis Aram' quod sint cognitiones veri, de qua n. 3664; cognitiones boni dicuntur quia omnia vera sunt cognitiones boni; vera quae non ex bono, {1}aut quae non spectant bonum ut finem, non sunt vera; at quatenus spectant doctrinam, dicuntur cognitiones veri. @1 et$