Arcana Coelestia (Potts) n. 3697

Previous Number Next Number See English 

3697. Vers. 12-15. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa. Et ecce Jehovah stans super illa, et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jishaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae humi, et in semine tuo. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi. `Somniavit' significat praevidentiam: `et ecce scala statuta terrae' significat communicationem infimi veri et boni inde: `et caput ejus pertingens caelum' significat cum Divino: `et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa' significat infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo inversus, descensus: `et ecce Jehovah stans super illa' significat Dominum in supremo: `et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui' significat Dominum quod ex Ipso bonum illud: `et Deus Jishaki' significat Dominum quoad Divinum Humanum: `terram, qua tu cubans super ea, tibi dabo eam' significat bonum in quo esset, quod ex proprio: `et semini tuo' significat quod quoque verum: `et erit semen tuum sicut pulvis terrae' significat quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale: `et erumpes ad mare et ad orientem' significat extensionem infinitam boni: `et ad septentrionem et ad meridiem' significat extensionem infinitam veri; ita omnes status boni et veri: `et benedicentur in te omnes familiae humi' significat quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono: `et semini tuo' significat et vero: `et ecce Ego cum te' significat quod Divinum: `et custodiam te in omni quo eas' significat Divinam Providentiam: `et reducam te ad humum hanc' significat conjunctionem cum Divina doctrina: `quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi' significat quod nihil deerit quin effectum habitura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church