Arcana Coelestia (Potts) n. 3703

Previous Number Next Number See English 

3703. `Et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui': quod significet Dominum quod ab Ipso bonum illud, constare potest ex eo quod Jehovah sit ipsum Divinum Esse Domini, Qui `Deus Abrahami' dicitur ex Divino Bono; quod `Abraham' repraesentet Dominum quoad Divinum Bonum, videatur n. 2172, 2198, et quia Divinum Bonum est ex quo sunt omnia bona caelestia et spiritualia, et (t)inde quoque omnia vera, ideo dicitur hic `Abraham pater,' et quidem pater tuus, hoc est, Jacobi, cum tamen Jishak ejus pater esset; quod `pater' in sensu interno sit bonum, est inde quia bonum est ex quo omnia et singula sunt, et verum per quod omnia et singula existunt, ita ex conjugio boni et veri; ipsum caelum, quod non nisi quam ex {1}Divino Conjugio Boni et Veri consistit, est ex Divino Conjugio Boni et Veri ac Veri et Boni in Domino; [2] {2}in universa natura etiam omnia et singula ad bonum et verum se referunt; in hac enim, seu natura, repraesentantur caelestia et spiritualia bona et vera quae sunt caeli, et in caelo repraesentantur Divina Bona et Vera quae sunt Domini; inde constare potest quod bonum sit instar patris, et verum sit instar matris, et quod ideo per patrem in sensu interno Verbi significetur bonum, et per matrem verum, et quidem bonum et verum ex quibus bona et vera inferiora seu derivata, quae respective sunt sicut filiae et filii, et quoque inde filiae et filii in Verbo vocantur n. 489-491, 2362, et quoque sunt respective sicut fratres et sorores, sicut nepotes et pronepotes, sicut generi, socrus, nurus, verbo sicut consanguinitates et affinitates in omni gradu, et hoc ex conjugio boni quod pater, cum vero quod mater; quod omnia et singula in caelis se habeant secundum consanguinitates {3} amoris et fidei in Dominum, seu quod idem, boni et veri, videatur n. 685, 917, 2739, 3612, et quod antiquissimi ideo omnia et singula comparaverint conjugiis, n. 54, 55; videantur etiam, n. 718, 747, 1432, 2508, 2516, 2524, 2556. [3] Quod `pater' in sensu interno Verbi sit bonum, constare potest ex plurimis locis, ut ab his sequentibus;

apud Esaiam, Attendite ad Me, {4}sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, spectate ad petram excisi estis, et ad effossionem foveae effossi estis; spectate ad Abrahamum patrem vestrum, et ad Saram {5}parturivit vos, nam unicum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicabo eum; nam consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, li 1-3;

ibi de Domino et Ipsius Adventu agitur, ut ex singulis patet, Qui quoad Divinum Verum {6}vocatur `petra et fovea,' et quoad Divinum Bonum `Abraham pater,' et quia Divinum conjugium Boni et Veri repraesentatur per Abraham et Saram, videatur n. 1468, 1901, 1965, 1989, 2011, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, 2833, 2836, 2904, 3245, 3251, 3305 f., {7}dicitur Abraham pater et Sarah parturivit vos; inde est quod dicatur quod `spectarent ad petram et ad foveam,' ac ad `Abrahamum patrem et Saram'; et inde est quod immediate sequatur quod `Jehovah consolabitur Zionem,' quae quod sit Ecclesia caelestis, videatur n. 2362, et quod `consolabitur vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae.' [4] Simile per Abrahamum, ubi pater nominatur, alibi in Verbo, significatur, ut apud Johannem, Jesus dixit, Ego quod vidi apud Patrem Meum loquor, sic vos etiam quae vidistis apud patrem vestrum facitis; responderunt et dixerunt Ipsi, Pater noster Abrahamus est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis,... vos facitis opera patris vestri, viii 38, 39:

et apud Matthaeum, Ne praesumite dicere in vobis ipsis, Patrem habemus Abrahamum, dico vobis, quod possit Deus ex lapidibus his excitare liberos Abrahamo; en securis ad radicem arborum jacet, omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur, iii 9, 10:

et apud Lucam, Lazarus pauper cum moreretur, sublatus ab angelis in sinum Abrahami; mortuus etiam dives et sepultus, cum in inferno esset, tollens oculos suos. . . videret Abrahamum e longinquo, et Lazarum in sinubus ejus; (c)ille exclamans dixit, Pater Abraham miserere mei, . . . rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei, xvi 19 ad f.;

in illis locis quod non Abraham intellectus sit, sed Dominus quoad Divinum Bonum, patet; quod Abraham nesciatur in caelo, et cum ille nominatur e Verbo, quod intelligatur Dominus, videatur n. 1834, 1876, 1989, 3305 f. [5] Quod `pater' sit bonum in sensu interno, constare potest {8}ab his locis; apud Mosen, Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui super terra, quam Jehovah Deus tuus dat tibi, Exod. xx 12;

Deut. v 16;

quod hoc praeceptum, sicut reliqua decalogi, sit verum in utroque sensu, et quod in sensu interno `honorare patrem et matrem' sit amare bonum et verum, et in bono et vero Dominum, videatur n. 2609, 3690; quod `dies super terra' sint status boni inde in regno Domini, constat ex significatione `dierum' quod sint status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, et ex significatione `Canaanis' quae hic est `terra,' quod sit regnum Domini, n. 1607, 3038, 3481, et quod prolongari praedicetur de bono, n. 1613. [6] Quia per `patrem et matrem' illa significata sunt, ideo in Ecclesia repraesentativa Judaica plures leges latae sunt de parentibus et filiis, in quibus omnibus in sensu interno significatur bonum et verum, et in sensu supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; ut apud Mosen, Qui percusserit patrem suum et matrem suam, moriendo morietur:. . . si quis maledixerit patri suo vel matri suae, moriendo morietur, Exod. xxi 15, 17:

apud eundem, Quisquis vir qui maledixerit patri suo aut matri suae, occidendo occidetur: qui patri suo et matri suae maledixerit, sanguines ejus super eo, Lev. xx 9;

Maledictus qui vilipendit patrem suum et matrem suam, et dicet omnis populus amen, Deut. xxvii 16, 17:

apud Ezechielem, Ecce principes Israelis, vir juxta brachium suum, fuerunt in te, ut effundere sanguinem, patrem et matrem vilipenderunt in te, xxii 6, 7:

apud Mosen, Cum fuerit viro filius refractarius et rebellis, nullatenus oboediens voci patris sui, aut voci matris suae; et licet castigaverint illum, non tamen oboediverit illis, apprehendent illum pater ejus et mater ejus, et educent illum ad seniores urbis, et ad portam loci sui,. . . et lapidabunt illum omnes viri urbis ejus lapidibus, ut moriatur, Deut. (x)xxi 18, 19, 21;

[7] in quibus omnibus locis per `patrem et matrem' in sensu litterae intelligitur pater et mater, sed in sensu interno bonum et verum, et in supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum;

ut quoque Ipse Dominus docet apud Matthaeum, Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos, dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis fecerit voluntatem Patris Mei Qui est in caelis, ille Meus frater et soror, et mater est, xii 49 [A.V. 49, 50]:

et apud eundem, Vos nolite vocari magister, unus enim est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis; et patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque est Pater vester Qui in caelis, xxiii 8, 9;

vocari magister et vocari pater in terra non hic interdicitur, sed agnoscere corde alium patrem quam Dominum, hoc est, cum nominatur magister et pater, ut intelligatur {9}Dominus Qui in supremo sensu per illos repraesentatur; secundum illa quae mox supra n. 3702 de antiquissimis qui caelestes homines fuerunt, dicta, quod quicquid in terra perceperunt, pro medio cogitandi de Domino illis fuerit. [8] Simile involvit quod Dominus dixit ad unum discipulorum qui dixit, Domine, permitte mihi prius abire, et sepelire patrem meum, Jesus dixit illi, Sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos, Matth. viii 21, 22;

pater enim in terra respective ad Patrem in caelo, seu ad Dominum, est sicut mortuus ad vivum; sicut ipsa lex de honorandis parentibus est quasi mortua, nisi in illa sit honor, cultus, ac amor in Dominum, illa enim lex ab hac Divina descendit, et quia ab hac descendit, ipsum vivum quod est in illa lege, est inde, quare dixit Dominus, `sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos': simile quoque significat quod Elias dixit ad Elisaeum, Praeterivit Elias praeter Elisaeum, et projecit togam suam super eum, qui reliquit boves, et cucurrit post Eliam, et dixit, Osculer quaeso patrem meum et matrem, deinde ibo post te; dixit ergo ei, Abi, redi, quid namque feci tibi? 1 Reg. xix 19, 20;

[9] quod per `Eliam' repraesentatus sit Dominus, videatur Praef. ad cap. xviii; et n. 2762: apud Malachiam, En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis; et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres illorum, ne veniem et percutiam terram devotione, iii 23, 24 [A.V. iv 5, 6]:

et apud Lucam, Angelus ad Zachariam de Johanne filio ejus, Praecedet coram Domino in spiritu et virtute Eliae; ad convertendum corda patrum ad filios, i 17;

quod hic per `patres et filios' non patres et filii intelligantur, patet, sed quod bona et vera Ecclesiae, quae Dominus restauraturus:

[10] apud Malachiam, Magnificetur Jehovah desuper termino Israelis, filius honorabit patrem, et servus dominum; quod si Pater Ego, ubi honor Meus? si Dominus Ego, ubi timor Mei? i 6;

{10}`filius' pro illis qui in Ecclesiae bono sunt, et {11}`servus' pro illis qui in Ecclesiae vero; ibi manifeste `Pater' pro Domino quoad Divinum Bonum, et `Dominus' quoad Divinum Verum: apud Davidem, [11] Pater meus et mater mea deseruerunt me, et Jehovah colligit me, Ps. xxvii 10;

`pater et mater' pro bono et vero, quae deseruisse illum dicuntur, {12}cum ex se nihil boni agi et nihil bono sciri posse animadvertitur; quod non Davidem pater et mater deseruisse intelligatur, patet: apud eundem, [12] Pulcher es longe prae filiis hominum, ...tota gloriosa filia regis, intus de implexis auri vestis ejus, loca patrum tuorum erunt filii tui, pones eos in principes in tota terra, Ps xlv 3, 14, 17 [A.V. 2, 13, 16];

ubi de Domino; `loco patrum erunt filii tui' pro quod Divina Vera erunt sicut Divina Bona, `filia regis' pro amore veri, `de implexis auri vestis' pro quali illius veri ex bono; (s)quia agitur de Domino ac Divino Humano Ipsius, ut ex toto psalmo et singulis ejus patet, constare potest quod omnia et singula ibi sint in simili praedicatione, ita quod non per `filiam regis' filia regis intelligatur, nec quod `ex implexis auri vestis ejus,' nec quod `loco patrum erunt filii,' nec quod `hi principes in tota terra,' sed quod Divina caelestia et spiritualia sint quae per unumquodvis significantur; quod `filia' sit affectio seu amor, videatur n. 490, 491, 2362; quod `rex' sit Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009; quod `aurem' sit bonum, n. 113, 1551, 1552; quod `implexum' praedicetur de scientifico naturali, n. 2831, hic itaque de Divino vero naturali; quod `vestis' sint talia vera quae investiunt bonum, n. 297, 2576; quod `filii qui loco patrum' sint vera boni, {13}hic Divina Vera sicut Divina Bona, n. 264, 498, 491, 533, 1147, 1729, 1733, 2159, 2623, 2803, 2813; quod `principes in tota terra' sint primaria regni et Ecclesiae Domini; quod `principes' sint primaria, n. 1482, 2089, quod `terra' sit regnum et Ecclesia Domini, n. 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355(s): apud Mosen, [13] Patribus tuis delectatus est Jehovah, ad amandum eos, et elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis, juxta diem hunc, quare circumcidite praeputium cordis vestri, et cervicem vestram non indurate amplius, Deut. x 15, 16;

`patres' hic in sensu interno pro Ecclesia Antiqua et Antiquissima, qui ita dicti ex amore boni et veri in quo fuerint, {14}ex amore boni antiquissimi qui caelestes homines fuerint, et ex amore veri antiqui qui spirituales; illorum bona et vera in Ecclesia sunt quae vocantur semen quod {15}Jehovah elegit; quod non Abraham {16}Jishak et Jacob, (c)et hujus duodecim filii sint hic patres, {17}et populus Israeliticus et Judaicus semen, constare potest; sed dicitur de illis et ad illos ut sensus internus aliquod externum {18}et sic intelligibile homini habeat: [14]apud Esaiam, Efferent se puer contra senem, et vilis contra honoratum, quia apprehendet vir fratrem suum in domo patris sui, Vestis tibi, princeps eris nobis; ...dicet, In domo mea non panis, (et non vestis) ne ponite me principem populi, iii [5], 7;

ibi de statu Ecclesiae perverso in sensu interno agitur, quando non amplius agnoscitur verum pro vero, nec scitur quid bonum;

`apprehendet vir fratrem in domo patris sui' pro agnoscere pro bono quodcumque, `vestis' pro vero, n. 1073, 2576; `princeps' pro primario {19}doctrinae inde, n. 1482, 2089; `in domo non panis non vestis' pro quod non bonum nec verum; quod panis sit bonum, n. 276, 680, 3478; quod vestis verum, n. 297, 2576. [15]{20}Ex repraesentativis boni et veri per patrem et matrem, tum per filias et filios, in Ecclesiis repraesentativis plures leges fuerunt quae suum Divinum inde habuerunt, sicut hae sequentes:

Quod filia sacerdotis, si profanaverit se scortando, patrem suum illa profanans, igne comburetur, Lev. xxi 9; `filia sacerdotis' pro affectione boni, `pater' pro boni ex quo affectio illa, `scortari' {21}pro profanare {22}bonum; {23} quid scortari, videatur n. 2466, 2729, 3399; et quid profanare n. 1008, 1010, 1059, 2051, 3398, 3399: {24}tum, Si filia sacerdotis facta fuerit vidua aut repudiata, et semen nullum ei, redibit ad domum patris sui, secundum adolescentiam suam, de pane patris sui comedet; omnis alienus non comedet de eo, Lev. xxii 13:

[16]etiam haec lex, Si videris in captivitate uxorem pulchra forma, et desideraveris eam, ut accipias tibi in mulierem, deduces eam in medium domus tuae, et tondebit caput suum, et faciet ungues suos, et removebit vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum et matrem suam mense dierum, et postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi in mulierem, Deut. xxi 11-13;

in hac lege omnia et singula (t)sunt repraesentativa veri naturalis, quod postquam purificatum est a falsis, adoptatur a bono; verum tale significatur per `uxorem in captivitate, pulchram forma,'purificatio a falsis per `deducere in medium domus, tondere caput, facere ungues, removere vestem captivitatis, et deflere patrem et matrem,' adoptatio per `postea intrare ad illam, cognoscere illam, et accipere in mulierem.' [17]Leges conjugiorum, quod intra tribum et intra familiam contraherentur; et quoque leges hereditatum, quod non transirent de tribu ad tribum, de quibus in Verbo, etiam inde suam originem habuerunt, nempe ex conjugio caelesti et spirituali in regno Domini, seu boni et veri, quae significantur per `patrem et matrem': similiter leges quae latae sunt de gradibus licitis et vetitis: unaquaevis lex de illis in Verbo se intus refert ad legem consociationis et conjunctionis boni et veri in caelo; et ad consociationes {25}mali et falsi in inferno, quae separate ab illis; de gradibus licitis et vetitis, videatur Lev. xx; {26}de hereditatibus quod non transirent de tribu in tribum; {27}et de conjugiis quod contraherentur intra tribum, Num. (x)xxvii 7-9, et alibi: quod {28}in caelis omnia et singula se habeant secundum consanguinitates et affinitates boni et veri{29}, videatur n. 685, 917, 2739, 3612. [18]{30}Quia `populus Israeliticus' regnum Domini in caelis repraesentabat, ac ita ordinem ibi caelestem, etiam mandatum fuit, ut distinguerentur secundum tribus, et secundum familias, et secundum domos patrum suorum, videatur Num. xxvi 1 ad f.; et quoque quod secundum illum ordinem casta metarentur circum tentorium conventus, et quoque quod secundum similem ordinem proficiscerentur, de quibus ita apud Mosen, Vir sub vexillo suo, in signis suis juxta domum patrum illorum castra metabuntur filii Israelis, e regione circum tentorium conventus; ...et quod sic quoque proficiscerentur, Num. ii 2, 34;

quare Cum Bileamus videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super illum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, dicens: ...Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel; sicut (x)valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, et quae sequuntur, num. xxiv 2, 5, 6 seq.; in qua prophetia quod non Jacob nec Israel in terris, quae per ordinem illum in quo tunc illos conspiciebat, repraesentata sunt, a singulis ibi verbis patet. [19]Ex his quoque sciri potest quid per `orphanos seu pupillos,' hoc est, qui absque patre sunt, in sensu interno Verbi significatur, quod nempe illi qui in innocentiae et charitatis statu sunt, et desiderant scire et agere bonum et non possunt; in quali statu sunt illi imprimis qui extra Ecclesiam sunt, quorum curam habet Dominus, ac ut filios in altera vita adoptat; et quia illi per `orphanos' significantur, ideo. cum illi nominatur in Verbo, plerisque in locis etiam nominatur peregrini et viduae; per `peregrinos' enim significantur illi qui in bonis et veris instruuntur, n. 1463; et per `viduas' illi qui in statu boni sunt et non ita in vero, et qui in statu veri et non ita in bono, et tamen in illis esse desiderant; quia per illos tres, nempe orphanos, peregrinos et viduas, consimile quid in serie significatur, ideo in plerisque locis, ut dictum, simul nominatur, videatur Deut. xiv 29; xvi 11, 14; xxiv 17, 19; Jer. vii 6; xxii 3;

Ezech. xxii 6, 7; Zach. vii 10; Ps. xciv 6; cxlvi 9. Ex his nunc constare potest quid `pater' in genuino sensu significat, quod nempe bonum, {31}et quod in supremo sensu Dominum. [20]At quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam `pater,' et in illo significat verum, in opposito significat falsum; quod ita sit, constare potest a sequentibus his locis: apud Davidem, In memoriam revocabitur iniquitas patrum illius apud Jehovam, et peccatum matris illius non delebitur, Ps. cix 14:

apud eundem, Recesserunt et perfide egerunt, sicut patres eorum, aversi sunt sicut arcus fraudis, Ps. lxxviii 57:

apud Mosen, Donec residui inter vos contabescant in iniquitate sua, in terris hostium vestrorum, et etiam in iniquitatibus patrum illorum, cum illis contabescent, Lev. xxvi 39:

apud Esaiam, Parate filiis ejus mactationem, ob iniquitatem patrum eorum, et non resurgant et possideant terram, et impleantur facies terrae urbibus, xiv 21:

apud eundem, Retribuam iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, lxv 7:

[21]apud Jeremiam, Pudefacti sunt domus Israelis, illi, reges illorum, principes illorum, et sacerdotes illorum, et prophetae illorum, dicentes ligno, Pater meus tu, et lapidi, Tu genuisti me, quia obverterunt mihi cervicem non facies, ii 26, 27:

apud eundem, Ego dans coram populo hoc offendicula, et offendent in illis patres et filii una, vicinus et {32}socius ejus, et peribunt, vi 21:

apud eundem, Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et feminae depsentes massam, ad faciendum placentas Melecheth, vii 18:

apud Ezechielem, Faciam in te quae non feci, et quae non facturus sum talia amplius, propter abominationes tuas, ideo patres comedent filios suos, et filii comedent patres suos, et faciam in te judicia, et dispergam omnes reliquas tuas in omnem ventum, v 9, 10;

ibi de profanatione sancti: apud eundem, Sic dixit Dominus (x)Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae et generationes tuae de terra Canaanaei, pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea, xvi 3:

[22]apud Matthaeum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt illos; atque adeo eritis odio habiti a quibuscumque propter nomen Meum....Veni ad dissidendum hominem contra patrem illius, et (x)filiam contra matrem illius, et nurum contra socrum illius; et hostes hominis erunt domestici illius: quisquis amat patrem et matrem supra Me, non est Me dignus, et quisquis amat filium et filiam supra Me, non est Me dignus, x 21, 22, 35-37; Luc. xii 49, 52, 53:

apud eundem, Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen Meum, centuplum accipiet, vitae aeternae sortietur hereditatem, xix 29; Luc. xviii 29, 30; Marc. x 29, 30:

apud Lucam, Si quis venit ad Me, et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et liberos, et fratres et sorores, immo vero etiam animam suam, non potest discipulus Meus esse, xiv 26:

[23]apud Marcum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et consurgent liberi contra parentes, et occident illos, quia eritis odio habiti ab omnibus propter nomen Meum, xiii 12, 13;

Luc. xxi 16, 17;

ibi de consummatione saeculi, et describitur status Ecclesiae perversae quoad bonum et verum, quod nempe malum insurget contra verum, et falsum contra bonum: quod per `patrem' in opposito sensu significetur malum, ex nunc allatis locis patet, etiam ab hoc apud Johannem, Jesus dixit, Si Deus (t)vester Pater esset, amaretis Me, Ego enim ex Deo exivi et venio: ...vos ex patre diabolo estis, et desiderium patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in illo, quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est, et pater ejus, viii 38, 39, 41, 42, 44. @1 bonis et veris$ @2 universa etiam natura, in qua omnia et singula se quoque ad Bonum et Verum referunt$ @3 i et affinitates$ @4 spectantes I$ @5 Sch i (qua)$ @6 dicitur$ @7 This clause precedes videatur$ @8 a sequentibus$ @9 id quod$ @10 pater I$ @11 dominus I$ @12 cum ex se nihil boni agere, et nihil veris ire posse animadvertit, sed a Domino, quod est a Jehovah colligi. A continues but deletes quod non pater et mater illum deseruisse intelligatur, patet $ @13 seu$ @14 in I$ @15 Deus I$ @16 Isacus$ @17 nec$ @18 i determinatum$ @19 doctrinali$ @20 Quia pater repraesentabat et inde significabat bonum, et mater verum, ad in supremo sensu Dominum, ideo lex lata; (last two words deleted but necessary).$ @21 i sic$ @22 i verum et$ @23 Before filia sacerdotes A has quid scortari in sensu interno, videatur n. 2466, 2729, 3399.$ @24 in place of tum a has etiam sequentes leges ex repraesentativis boni et veri per patrem, matrem, filiam et filium, plures leges latae sunt quae quoad originem inde sunt, ut quae apud Mosen$ @25 oppositae seu inferni$ @26 et quod haereditates$ @27 quodque conjugia contraherent$ @28 enim$ @29 i in caelis$ @30 i et$ @31 ac$ @32 socrus I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church