3717. `Et ego non scivi': quod significet in obscuro, constare potest absque explicatione; `non scire' enim et ignorare est obscurum quoad illa quae sunt visus intellectualis. Ex `non scire' {1}et ignorare quod sit obscurum, ut quoque ex expergisci (c)e somno quod sit illustrari, patet quid sensus internus et qualis est, quod nempe illa quae sunt sensus litteralis sint, talia qualia apparent coram visu externo aut alio aliquo sensu, et quoque secundum illos sensus capiuntur, at illa quae sunt sensus interni, talia sunt qualia apparent coram visu interno {2}aut alio ibi sensu; quae itaque in sensu litterali sunt, et ab homine capiuntur secundum sensus externos, hoc est, secundum illa quae (t)sunt in mundo, aut secundum ideam inde, eadem ab angelis {3}percipiuntur secundum sensus internos, hoc est, secundum illa quae sunt in caelo aut secundum ideam inde; se habent illa et haec sicut quae in luce mundi, ad illa quae in luce caeli; quae in luce mundi, sunt mortua respective ad ea quae in luce caeli, in luce caeli enim est sapientia et intelligentia a Domino, n. 3636, 3643; quapropter cum obliterantur seu absterguntur illa quae sunt lucis mundi, remanent illa quae sunt lucis caeli, ita loco terrestrium caelestia, {4}et loco naturalium spiritualia; sicut, quod supra dictum, nescire {5}et ignorare, quod sit in statu obscuro esse de bono et vero, et quod `expergisci a somno' sit illustrari; ita in omnibus reliquis. @1 aut$ @2 et$ @3 percipientur$ @4 seu$ @5 aut$