Arcana Coelestia (Potts) n. 3721

Previous Number Next Number See English 

3721. `Et haec porta caeli': quod significet ultimum in quod desinit ordo, per quod ultimum e natura apparenter sicut introitus, constat ex significatione `portae' quod sit illud per quod exitus et introitus; {1}quod hic sit ultimum in quod desinit ordo, est quia agitur de naturali quod per `Jacobum' repraesentatur; quid porta, constat ex illis quae n. 2851, 3187 dicta et ostensa sunt, et quod naturale sit ultimum ordinis, ab illis quae n. 775, 2181, 2987-3002, 3020, 3147, 3167, 3483, 3489, 3513, 3570, 3576, 3671 allata sunt: {1}quod per id ultimum e natura apparenter sit sicut introitus, est quia mens naturalis apud hominem est, per quam illa quae sunt caeli, hoc est, {2}quae {3}Domini, influunt et descendunt in naturam, et per eandem mentem illa quae sunt naturae, ascendunt, videatur n. 3702; sed quod sit apparenter introitus a natura per mentem naturalem in interiora, constare potest ex illis quae passim prius dicta et ostensa sunt; [2] apparet coram homine quod objecta mundi per sensus ejus corporis seu externos intrent, et afficiant interiora, et sic quod introitus {4}sit ab ultimo ordinis in illa quae intus sunt, at quod illud sit apparentia {5}et fallacia, patet ex communi regula quod posteriora non possint influere in priora, seu quod idem, inferiora in superiora, seu quod idem, exteriora in interiora, seu quod adhuc idem, illa quae sunt mundi et naturae in illa quae sunt caeli et spiritus; illa enim crassiora sunt, haec puriora, et crassiora illa quae sunt externi seu naturalis hominis, existunt et subsistunt ab illis quae sunt interni seu rationalis hominis, quae non afficere possunt puriora, sed afficiuntur a purioribus; verum quomodo se habet cum hoc influxu, quia ipsa apparentia et fallacia prorsus contrarium persuadent, {6}seorsim, ex Divina Domini Misericordia, ubi de influxu, dicetur; inde nunc est quod dicatur quod per ultimum, in quod desinit ordo, sit a natura apparenter sicut introitus. @1 i et$ @2 i illa$ @3 per caelum a Domino$ @4 foret$ @5 proinde fallacia sensus$ @6 see n. 6053-8 and 6189-6215 for special treatment of this subject$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church