3756. Quod ille sensus internus illorum verborum sit, ad plenum potuisset ostendi, ut quod per `illas quae in utero gerunt' significentur illi qui primum imbuunt bonum; perque `illas quae lactant' quod significentur qui imbuunt innocentiae statum; per `fugam,' quod {1}remotio ab illis; per `hiemem,' quod aversatio bonorum illorum ex amore sui occupante interiora; et per `fugam in sabbato,' profanatio, quae fit cum sanctum in externis est, et intus amor sui et mundi; sed quia eaedem voces et similes expressiones in sequentibus passim occurrunt, ibi, ex Divina Domini Misericordia, significatio illarum quod talis, ostendetur. @1 i dein$