Arcana Coelestia (Potts) n. 3769

Previous Number Next Number See English 

3769. `Et lapis magnus super ore putei': quod significet quod occlusum esset, nempe Verbum, constare potest absque explicatione. Verbum occlusum dicitur dum solum quoad sensum litterae intelligitur, et omne id pro doctrinali assumitur quod ibi; et adhuc magis occlusum, cum illa pro doctrinalibus agnoscuntur quae favent cupiditatibus amoris sui et mundi, nam haec imprimis lapidem magnum super {1} os putei advolvunt, hoc est, occludunt Verbum; et tunc sicut non {2} sciunt, nec scire volunt, quod sensus aliquis interior in Verbo sit; cum tamen videre hoc possunt a pluribus locis ubi sensus litterae quoad interiorem sensum explicatur; et quoque ex doctrinalibus in Ecclesia receptis, ad quae omnem sensum litterae Verbi per explicationes varias referunt; [2] quid sit quod occlusum sit Verbum, constare (o)imprimis potest a Judaeis, qui omnia et singula explicant secundum litteram, et inde credunt quod (x)illi prae omnibus in universo terrarum orbe electi sint, et quod Messias venturus qui introducet eos in terram Canaanem, et illos supra omnes gentes et populos terrarum evehet; sunt enim in terrestribus corporeis {3} amoribus, qui tales sunt ut prorsus occludant Verbum quoad interiora; ideo etiam nondum sciunt an aliquod regnum caeleste sit, an victuri post mortem, quid internus homo, ne quidem quod detur aliquod {4} spirituale; minus quod Messias venerit ad salvandum animas; quod Verbum pro illis occlusum sit, satis constare potest etiam ex eo quod tametsi inter Christianos vivunt, usque tamen ne hilum ex doctrinalibus corum recipiant; secundum haec {5} apud Esaiam, Dicas populo huic, Audite audiendo, et ne intelligite, et videte videndo, et ne cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline:... et dixi, Quousque Domine? et dixit, Usque dum vastatae sunt urbes dum nullus habitator, et domus dum nullus homo, et humus vastata sit in solitudinem, vi 9-11; Matth. xiii 14, 15; Joh. xii 40, 41. [3] Quantum enim homo in amoribus sui et mundi est, et in eorum cupiditatibus, tantum occluditur ei Verbum; amores enim illi pro fine habent se, qui finis lumen naturale accendit, sed lucem caelestem exstinguit, sic ut acute videant illa quae sunt sui et mundi, et ne hilum quae sunt Domini et Ipsius regni; et cum ita est, quidem legere possunt Verbum, sed ex fine lucrandi honores et opes, aut ex fine ut appareant, aut ex {6} more et inde tracta consuetudine {7}, aut ex pio, et usque non ex fine emendandi vitam;

illis diversimode Verbum Occlusum est, quibusdam ita ut nequaquam scire velint aliud quam quod doctrinalia eorum dictant, qualiacumque sint; [4] ut si quis dixerit quod Petro non data sit potestas aperiendi caelum et claudendi illud, sed quod fidei amoris, quae per `claves Petri' significatur, quia obstat amor sui et mundi, nequaquam agnoscunt: et si quis dixerit quod sancti non colendi, sed unice Dominus, hoc nec recipiunt: si quis dixerit quod per panem et vinum in Sancta Cena intelligatur amor Domini erga universum genus humanum, et reciprocus hominis in Dominum, haec nec credunt: ac si quis dixerit quod fides nihil faciat nisi sit bonum fidei, hoc est, charitas, hoc inverse explicant; ita in reliquis:

qui tales sunt, ne hilum videre possunt, nec volunt videre verum quod(t) {8} in Verbo, sed obstinate manent in suo dogmate; et ne quidem audire volunt quod sensus internus sit, in quo sanctitas et gloria Verbi; immo cum audiunt quod sit, ad solum auditum ex aversatione nauseant: ita Occlusum est Verbum; cum tamen Verbum tale {9} est ut usque in caelum, et per caelum ad Dominum apertum sit, et solum clausum respective ad hominem, quantum is in malis amoris sui et mundi quoad fines vitae, et in principiis falsi inde, est. Inde constare potest quid sit quod `lapis magnus super ore putei.' @1 ore$ @2 quidem nec$ @3 corporeis et mundanis$ @4 i immo$ @5 et quoque ex his$ @6 amore I$ @7 tracto habitu$ @8 i est$ @9 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church