Arcana Coelestia (Potts) n. 3798

Previous Number Next Number See English 

3798. `Et accessit Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei' quod significet Dominum ex bono naturali retexisse Verbum quoad interiora, constat ex repraesentatione `Jacobi' quod sit Divinum Naturale Domini, de qua prius, hic quoad bonum ibi; et ex significatione `devolvere lapidem a super ore putei' quod sit retegere Verbum quoad interiora, de qua n. 3769, 3771, 3773, 3789. Quod sensus internus supremus hic sit quod Dominus ex bono naturali retexerit Verbum quoad interiora, est quia per `Jacobum' hic repraesentatur bonum in Naturali, induit enim Jacob repraesentationem boni, quia ei nunc adjungendum est verum per affectionem quam `Rachel' repraesentat, videatur mox supra n. 3775, 3793, et quod ex bono retegatur Verbum quoad ejus interiora, n. (x)3773; [2] quod ex bono retegatur Verbum, patet manifeste;

unusquisque ex amore in quo est, videt illa quae amoris illius (x)sunt, et quae videt, vocat vera quia consentanea ei; est in amore cujusvis lux vitae ejus, amor enim se habet sicut flamma ex qua lux; qualis itaque amor seu flamma, talis est ei lux veri; qui in amore boni sunt, videre possunt quae illius amoris sunt, proinde vera quae in Verbo, et haec quantum et qualiter in amore boni sunt, influit enim tunc e caelo, hoc est, per caelum a Domino (o)lux seu intelligentia; inde est quod, sicut prius dictum, nemo possit videre et agnoscere interiora Verbi nisi qui in bono est quoad vitam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church