Arcana Coelestia (Potts) n. 3825

Previous Number Next Number See English 

3825. `Et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi, prae dare me illam viro alii; mane mecum': quod significet medium conjunctionis per verum interius cum illo bono, constat ex significatione `mercedis,' de qua hic respondetur et illis verbis affirmatur, quod sit medium conjunctionis, de qua n. 3816; quod Rachel quae hic est `illam,' sit verum interius, et quod Jacob qui hic est `tibi,' sit bonum, prius ostensum est. Quod conjunctionem boni quod `Jacob' cum bono quod `Laban,' per verum interius quod `Rachel,' attinet, est arcanum quod ad captum non facile describi potest; clara idea utriusque boni, tum quoque affectionis veri interioris, prius habenda est; intellectus omnis rei etiam secundum ideas {1}est, nullus si nulla ejus idea, obscurus si obscura, perversus si perversa, clarus si clara; et quoque secundum affectiones per quas idea etiam si clara quoque variatur; [2]paucis usque dicendum: apud omnem hominem qui regeneratur, bonum ejus naturalis quale hic repraesentatur per `Jacobum,' conjungitur primum cum bono quale hic repraesentatur per `Labanem,' per {2}affectionem veri interioris, quae hic repraesentatur per `Rachelem,' et postea cum bono rationalis et vero ejus, quae sunt `Jishakus et Rebecca'; per primam illam conjunctionem est homo in statu recipiendi vera interna seu spiritualia, quae sunt media conjunctionis naturalis cum rationali, seu externi hominis cum interno. @1 before secundum$ @2 verum interius quale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church