3835. `Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam, Leae filiae suae ancillam': quod significet externas affectiones seu externa vincula quae media inservientia, constat ex significatione `ancillae' quod sint affectiones externae, de qua n. 1895, 2567;
quod `dederit Laban' significat quod sint ex bono communis stirpis collaterali, inde enim tales affectiones sunt; vocantur illae vincula externa quia omnes affectiones sunt vincula, videatur n. 1077, 1080, 1835, 1944; nam nihil aliud tenet hominem in vinculis quam affectio ejus; affectio cujusvis non quidem apparet ei ut vinculum, sed usque ita vocatur, ex eo quod regat hominem ac teneat illum sibi vinctum; affectiones autem internae vocantur vincula interna, sicut affectiones veri et boni vincula conscientiae; his correspondent vincula externa seu affectiones externae, nam omne internum habet correspondens externum; quia per externa introducitur homo qui regeneratur, ad interna, et hic de statu illo agitur, ideo hic memoratur quod `ancilla Labanis data sit Leae filiae in ancillam', quibus significatur quod tales affectiones quae pro mediis inserviunt, quae quod extimae fuerint, quales sunt illae quae vocantur affectiones corporis, patet ex eo quod per Leam repraesententur affectiones veri externi; sed de his quoque, ex Divina Domini Misericordia, plura alibi.