3844. Vers. 27-30. Imple septimanam hanc, et dabimus tibi etiam illam in servitium, quod servias cum me adhuc septem annis aliis. Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc, et dedit ei Rachelem, filiam suam ei in mulierem. Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam. Et venit etiam ad Rachelem, et amavit etiam Rachelem prae Leah; et servivit cum eo adhuc septem annis aliis. `Imple septimanam hanc,' significat adhuc studii successionem: `et dabimus tibi etiam illam in servitium, quod servias cum me adhuc septem annis aliis' significat quod tunc status plenus studii: `et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc' significat effectum illorum `et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem' significat tunc conjunctionem boni cum affectione veri interioris: `et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam' significat exteriores affectiones quae vincula seu media inservientia: `et venit etiam ad Rachelem' significat conjunctionem cum affectione veri interni: `et amavit etiam Rachelem prae Leah' significat amorem veri interni prae vero externo: `et servivit cum eo adhuc septem annis aliis' significat studium sanctum.