3846. `Et dabimus tibi etiam illam in servitium quod servias cum me adhuc septem annis aliis': quod significet quod tunc status plenus studii, constat ex significatione `servitii et servire' quod sit studium, de qua n. 3824; et a significatione `septem annorum' quod sit idem cum septimana, nempe status et integra periodus {1}, ut mox supra n. 3845, ita status plenus qui quoque sanctus, ut {2}n. 3824; per `dabimus tibi etiam illam' significatur quod tunc conjunctio cum affectione veri interni. Quod `servire' sit studium in sensu interno, est quia labor qui est externi hominis, est studium {3}in interno; inde studium vocatur mentis labor. @1 i status$ @2 i supra$ @3 interni in illo$