Arcana Coelestia (Potts) n. 3848

Previous Number Next Number See English 

3848. `Et dedit ei Rachelem filiam suam ei in mulierem': quod significet tunc conjunctionem boni cum affectione veri interioris, constat a repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturalis, de qua prius; ex repraesentatione `Rachelis' quod sit affectio veri interioris, de qua etiam prius; quod `dare in mulierem' sit conjunctio, patet. Quia omnis conjunctio {1}boni cum vero primum apparenter procedit ab exterioribus ad interiora ordine, et tandem ad intima, ideo hic dicitur affectio veri interioris, ipsa enim affectio quae est veri, influit a bono; conjunctio boni cum affectione veri interni est tunc primum, quando bonum naturalis conjungitur vero rationali, et per hoc bono rationali; haec conjunctio repraesentatur per Jacobum post partum duodecim filiorum, cum rediit ad domum matris et patris sui, de qua re in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church