3860. `Concepit Leah, et peperit filium': quod significet conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum, constat a significatione `concipere et parere' quod in sensu interno sit regenerari; homo enim qui regeneratur, e novo concipitur et nascitur, {1}quapropter regeneratio dicitur renascentia, sed spiritualis; nascitur quidem homo sicut homo a parentibus, sed non fit homo antequam renatus est a Domino; vita spiritualis et caelestis est quae facit hominem, {2}nam haec distinguit illum a brutis animalibus; haec conceptio et hic partus est qui significatur in Verbo per conceptiones et partus qui ibi memorantur; et per haec quod `concepit Leah et peperit filium';
quod generationes et nativitates sint fidei et amoris, quae significantur, videatur n. 613, 1145, 1255, 2020, 2584, 3856. Quod conceptiones illae et partus (x)fiant ab externo ad internum, significatur per quod `Leah concepit et peperit,' per `Leam' enim repraesentatur affectio veri externi, n. 3793, 3819, et per `Reuben' verum fidei, quod est primum regenerationis, et externum a quo incohatur. Quomodo cum his se habet, ex omnibus illis quae sequuntur de liberis Jacobi ex Leah et ex Rachele, patebit. @1 quare$ @2 i seu ex qua homo$