3867. Vers. 33. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Quia audivit Jehovah quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc, et vocavit nomen ejus Shimeon. `Concepit adhuc et peperit filium' significat, ut prius, conceptionem et partum spiritualem ab externo versus interiora magis: `quia audivit Jehovah' significat in supremo sensu providentiam, in interno fidei voluntatem, in interiore oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate quae a solo Domino: `quod exosa ego' significat statum fidei si non voluntas ei correspondens: `et dedit mihi etiam hunc' significat successivum: et vocavit nomen ejus Shimeon,' significat quale ejus.