Arcana Coelestia (Potts) n. 3883

Previous Number Next Number See English 

3883. Continuatio de Maximo Homine, et de Correspondentia hic de Correspondentia cum Corde et Pulmone

Quid Maximus Homo, et quid correspondentia cum illo, prius dictum est, quod nempe Maximus Homo sit universum caelum, quod ii communi est similitudo et imago Domini, et quod correspondentia sit Divini Domini cum caelestibus et spiritualibus ibi, et caelestium ac spiritualium quae ibi, cum naturalibus quae in mundo, et principaliter cum illis quae apud hominem; ita Divini Domini per caelum seu Maximum Hominem cum homine et cum singulis quae apud hominem, usque adeo ut homo inde existat, re perpetuo existat, hoc est, subsistat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church