Arcana Coelestia (Potts) n. 3885

Previous Number Next Number See English 

3885. Quondam etiam cum abducerer ab ideis quae a sensualibus corporis, apparebat mihi lux caelestis, ipsa illa lux abduxit me magis ab illis {1}, nam luci caeli spiritualis vita inest, videatur n. 1524, 2776, 3167, 3195, 3339, 3636, 3643; in qua cum essem, apparebant corporea et mundana sicut infra me, quae tamen usque appercipiebam sed sicut remotiora a me, et ad me non pertinentia;

visus tunc eram mihi in caelo esse capite non corpore; in illo statu etiam observare dabatur respirationem communem caeli, tum qualis esset; erat interior, facilis, spontanea, et correspondens meae respirationi ut {2} tria ad unum; similiter etiam observare dabatur pulsuum cordis reciprocationes: et tunc informabar ab angelis quod inde pulsus cordis et respirationes omnibus et singulis in tellure; et quod dissimilibus momentis fiant, causa esset quod et pulsus cardiacus et respiratio pulmonaris quae in caelis, abeant in continuum quoddam, et sic in conatum, qui talis est ut {3} excitet motus illos varie secundum cujusvis statum. @1 ideis$ @2 i in ratione$ @3 et quod conatus talis sit, quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church