Arcana Coelestia (Potts) n. 3899

Previous Number Next Number See English 

3899. Actum est in illis quae praecedunt in hoc capite apud Matthaeum de successiva vastatione Ecclesiae, quod nempe primum non amplius inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis; dein quod contemnerent illa; tertio quod non agnoscerent;

quarto quod profanarent, videatur n. 3754; nunc agitur de stata Ecclesiae qualis est `tunc' quoad doctrinam in communi, et apud illos in specie qui in sancto cultu externo, sed in profano interno sunt, hoc est, qui ore profitentur Dominum cum sancta veneratione, sed corde se colunt et mundum, sic ut cultus Domini illis sit pro medio lucrandi honores et opes; illi quantum agnoverunt Dominum, caelestem vitam et fidem, tantum, cum tales fiunt, profanant. De hoc statu Ecclesiae nunc agitur; ut melius constare potest a sensu interno verborum Domini quae supra allata sunt; qui talis {1}. @1 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church