390. Quod ii qui in falso et malo, in continuo terrore sint, ut occidantur, describitur apud Mosen, Et erit terra vestra desolatio, et urbes vestrae vastitas,... residuos inter vos, inducam mollitiem in cor eorum, in terris hostium eorum, et persequetur eos vox folii impulsi, et fugient fugam gladii, cadentque nullo persequente, et impingent quisque in fratrem suam, quasi coram gladio, et persequens nullus, Lev. xxvi 33, 36, 37:
apud Esaiam, Perfidi perfide agunt, et perfidia perfidorum perfide faciunt, et erit fugiens a voce pavoris cadet in foveam; et ascendens e medio foveae, capietur laqueo; ... gravis erit super eo praevaricatio ejus, ideo cadet, et non addet surgere, xxiv 16-20:
apud Jeremiam, Ecce adducens super te pavorem;... ab omnibus circuitibus tuis expulsi eritis, quisque ad facies ejus, nec congregans vagantem, xlix 5:
apud Esaiam, Super equo fugiemus, ideoque fugietis; et super veloce equitabimus, ideo veloces reddentur persequentes vos; mille unam a coram increpatione unius, et a coram increpatione quinque fugietis, XXX 16, 17. Hic et alibi in Verbo descripti sunt qui in falso et malo, quod fugiant, et timeant ne occidantur; timor iis inest prae omni quia nemo tutatur: quisque qui in malo et falso est, odio habet proximam, inde eorum unusquisque alterum occidere cupit.