Arcana Coelestia (Potts) n. 3909

Previous Number Next Number See English 

3909. `Et accensus ira Jacob in Rachelem': quod significet indignationem a parte boni naturalis, constat a significatione `accendi ira' quod sit indignari, de qua sequitur; et a repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum naturalis, de qua supra;

`in Rachelem' dicitur quia verum interius per Rachelem repraesentatum, a bono naturalis quod est Jacob, non adhuc agnosci fide et actu posset. Quod ira accendi sit indignari in sensu interno, est quia omnis affectio naturalis cum versus interiora, seu versus caelum ascendit, mitior fiat, et tandem mutetur in affectionem caelestem; quae enim in sensu litterae exstant, ut hic `accendi ira,' sunt rudia respective, quia naturalia et corporea, sed mitia et lenia fiunt sicut a corporeo et naturali homine ad internum seu spiritualem elevantur; {1}inde est, quod sensus litteralis {2}sit talis quia ad captum naturalis hominis, et sensus internus non talis quia ad captum spiritualis hominis, accommodatus est; inde patet quod per `accendi ira' significetur indignari; ipsa indignatio spiritualis, minus caelestis, nec trahit aliquid ab ira naturalis hominis, sed ab interiore essentia zeli, qui nempe zelus, in externa forma apparet sicut ira, sed in interna non est ira, ne quidem indignatio irae, sed est triste quoddam tum votivo ut non ita sit, et in forma adhuc interiore est modo obscurum quoddam quod jucundum caeleste interpolat ex non bono et vero apud alium. @1 i quoque$ @2 i Verbi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church