3911. `Qui prohibet a te fructum ventris': quod significet quod hoc ab interno, constat a sensu qui resultat ea sensu interno vocum; `fructus ventris' enim in sensu interno significat simile cum partu, nempe agnitionem veri et boni fide et actu n. 3905, et adhuc magis, nempe conjunctionem veri et boni inde; agnitio illa et conjunctio haec, non existere potest ab externo homine sed ab interno; omne enim bonum influit a Domino per internum hominem in externum, et adoptat vera quae insinuata sunt per sensualia externi hominis, et facit ut homo agnoscat illa fide et actu, et ut adjungantur, et sic approprientur homini; quod omne bonum a Domino per internum hominem in vera quae in memoria externi hominis collecta sunt, influat, prius multoties ostensum est; id est quod intelligitur per explicationem illorum verborum, quod hoc ab interno.